Simile est regnum caelorum decem virginibus
General information
This is Jesus' parable regarding the wise and foolish virgins in Matthew chapter 25.
Settings by composers (automatically updated)
- Johannes de Cleve — Simile est regnum coelorum a 10 Latin SATTB.SATTB
Text and translations
Latin text
Simile est regnum caelorum decem virginibus:
quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso, et sponsae.
Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes:
sed quinque fatuae, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum:
prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus.
Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.
Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei.
Tunc surrexerunt omnes virgines illae, et ornaverunt lampades suas.
Fatuae autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro:
quia lampades nostrae extinguuntur.
Responderunt prudentes, dicentes:
Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis.
Dum autem irent emere, venit sponsus: et quae paratae erant,
intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est ianua.
Novissime vero veniunt et reliquae virgines, dicentes: Domine, aperi nobis.
At ille respondens ait: Amen dico vobis, nescio vos, Domine, aperi nobis,
nescio vos, vigilate itaque quia nescitis diem neque horam.
External links
add links here