Stabat Mater speciosa (Franz Liszt)

From ChoralWiki
Jump to: navigation, search

Music files

L E G E N D Disclaimer How to download
ICON SOURCE
Network.png Web Page
File details.gif File details
Question.gif Help
  • (Posted 2017-03-08)   CPDL #43463:  Network.png
Contributor: Paolo Pandolfo (submitted 2017-03-08).  Score information: A4, 18 pages, 1.56 MB   Copyright: CPDL
Edition notes: Scanned score.

General Information

Title: Stabat Mater Speciosa
Composer: Franz Liszt
Lyricist:

Number of voices: 7vv   Voicing: SSATTBB
Genre: SacredHymn

Language: Latin
Instruments: Organ

First published:

Description:

External websites:

Original text and translations

Latin.png Latin text

Stabat Mater speciosa
iuxta faenum gaudiosa,
dum iacebat parvulus.

Cuius animam gaudentem
laetabundam et ferventem
pertransivit iubilus.

O quam laeta et beata
fuit illa immaculata,
mater Unigeniti!

Quae gaudebat et ridebat,
exultabat, cum videbat
nati partum inclyti.

Quisquam est, qui non gauderet,
Christi matrem si videret
in tanto solatio?

Quis non posset collaetari,
Christi Matrem contemplari
ludentem cum Filio?

Pro peccatis suae gentis
Christum vidit cum iumentis
et algori subditum.

Vidit suum dulcem Natum
vagientem, adoratum,
vili deversorio.

Nato, Christo in praesepe
caeli cives canunt laete
cum immenso gaudio.

Stabat, senex cum puella
non cum verbo nec loquela
stupescentes cordibus.

Eia, Mater, fons amoris
me sentire vim ardoris
fac, ut tecum sentiam.

Fac, ut ardeat cor meum
in amatum Christum Deum
ut sibi complaceam.

Sancta Mater, istud agas,
prone introducas plagas
cordi fixas valide.

Tui Nati caelo lapsi,
iam dignati faeno nasci,
poenas mecum divide.

Fac me vere congaudere,
Iesulino cohaerere,
donec ego vixero.

In me sistat ardor tui,
puerino fac me frui
dum sum in exilio.

Virgo virginum praeclara,
mihi iam non sis amara,
fac me parvum rapere.

Fac, ut pulchrum infantem portem,
qui nascendo vicit mortem,
volens vitam tradere.

Fac me tecum satiari,
Nato me inebriari,
stantem in tripudio.

Inflammatus et accensus,
obstupescit omnis sensus
tali me commercio.

Fac, me Nato custodiri,
verbo Dei praemuniri
conservari gratia.

Quando corpus morietur,
fac, ut animae donetur
tui nati gloria.
Amen.