Summe summi (Gilles Velut)

From ChoralWiki
Jump to: navigation, search

Music files

L E G E N D Disclaimer How to download
ICON SOURCE
Icon_pdf.gif Pdf
Icon_snd.gif Midi
Icon_zip.gif Zip file
File details.gif File details
Question.gif Help
  • CPDL #23534:      (XML)
Editor: Renato Calcaterra (submitted 2011-05-11).   Score information: A4, 2 pages, 98 kB   Copyright: CPDL
Edition notes: MusicXML file is zipped.

General Information

Title: Summe summi
Composer: Gilles Velut

Number of voices: 4vv   Voicing: AATT
Genre: SacredMotet

Language: Latin
Instruments: A cappella

 Manuscript post 1445 in Trent codices

Description: Transcribed from the Trent manuscript tr87 - The notes' values and the accidentals are as in the manuscript except that the perfect "breves" and the imperfect "longæ" are dotted and a tie has been used for a note's value that cannot be exactly represented.

External websites:

Original text and translations

Latin.png Latin text

ORATIO DEVOTA AD DOMINUM JESUM ET B. MARIAM MATREM EJUS.
(Saint Bernard de Clairvaux)

Summe summi tu Patris unice,
Mundi faber et rector fabricæ,
Pietatis respectu deicæ,
Peccatores afflictos respice,
Pie Pater.

Summa summi tu Mater Filii,
Clavem nostri tenens auxilii,
Fove tui lacte consilii
Peregrinos hujus exsilii,
Pia Mater.

Consolentur, o bone Domine,
Respirantes in tuo nomine,
Qui pro mundi tollendo crimine,
Dignatus es nasci de virgine,
Matris Pater.

Consolentur, o bona Domina
Sitientes tua solamina,
De qua sola felice femina
Prædicantur hæc duo nomina,
Virgo Mater.

O figura Patris substantiæ!
Tu es splendor paternæ gloriæ,
Tu es verum lumen justitiæ,
De quo manat totius gratiæ
Plenitudo.

O Regina regni Davidici!
Tu es virga floris Dominici!
Tu es arca panis angelici,
De quo nostra meretur refici
Solitudo.

Virtus Patris et sapientia,
Suaviter disponens omnia,
Tu et Pater una substantia,
Æquus honor, eadem gloria
Est utrique.

Stella maris, Regina sæculi,
Tu es Mater illius parvuli,
Quem adorant fideles populi,
Semper omnes et semper singuli,
Et ubique.

O sanctorum Sancte mirabilis,
Toti mundo desiderabilis,
Homo potens et Deus humilis:
Non est tibi nec erit similis,
Deus meus.

O sanctarum sancta dulcissima,
Sola tanto partu dignissima,
Ut de tua carne mundissima
Nasceretur majestas maxima,
Homo Deus.

Jesu Christe, fons indeficiens,
Fons humana corda reficiens,
Te suspiro, te solum sitiens:
Solus eris mihi sufficiens,
Fili Dei.

Mater Christi, decus virgineum,
Thronum sedens super æthereum:
Nomen tuum sapore melleum,
Liquefacit affectum ferreum
Cordis mei.

Summum bonum plenum dulcedine,
Verum lumen de vero lumine,
Solo cujus audito nomine,
Satiatur mira pinguedine
Cor justorum.

Summi boni reclinatorium,
Dulcis vini dulce cellarium,
Quod indulcans dulcedo dulcium,
Præelegit sibi in proprium,
Rex coelorum.

Patrum Pater præcelse cæteris,
Reparator humani generis:
O qui carnem pro nobis miseris
Mulieris de carne pauperis
Assumpsisti.

Matrum Mater et Virgo virginum,
Apotheca salutis hominum,
O, quæ munda de carne Dominum,
Sine carnis mixtura seminum
Concepisti.

Audi, precor, o qui das gratiam!
Peccatoris hujus miseriam,
Et per tuam misericordiam,
Peccatorum meorum veniam
Mihi dona.

Audi, precor, o plena gratia,
Peccatoris hujus suspiria,
Et pro tua misericordia
Deo meo me reconcilia,
Mater bona.

Tibi, Pater, fac beneplacitum
Peccatoris istius gemitum,
Solve mei reatus debitum
Quia malum protendo meritum,
Et protendi.

Tibi, Mater, fac acceptabilem
Peccatoris hanc vocem flebilem.
Redde mihi Deum placabilem,
Ne se præstet inexorabilem,
Quem offendi.

O intactæ Fili puerperæ,
Audi planctus animæ miseræ,
Quæ peccati jacens in pulvere,
Ut jumentum se computrescere
Lamentatur.

O intacta Virgo puerpera.
Ad te clamat mens mea misera,
Quæ nefanda semper ad scelera
Ab ætate nunc usque tenera
Effrenatur.

Pie Pater, errantem corrige,
Piam manum labenti porrige,
Jam de luto me fæcis erige,
Et in viam tuorum dirige
Mandatorum.

Pia Mater, orantem visita,
Pio corde de me recogita,
Coram Jesu benigno clamita,
Ut meorum remittat debita
Peccatorum.

Esto nobis, Pater, propitius,
Quorum frater es atque socius:
Te laudamus, te benedicimus,
Adoramus atque diligimus
Mente tota.

Esto nobis, Mater, propitia,
Quorum soror es atque socia:
In tuarum laudum præconia,
Corda nostra fac voluntaria,
Ac devota.

Benedicte Creator omnium,
Benedicas mentes fidelium,
Nomen tuum benedicentium,
Mortis tuæ per beneficium
Quos salvasti.

Benedicta tu in mulieribus
Benedic te benedicentibus,
Benedictis tuis uberibus,
Qui dat escam esurientibus,
Quem lactasti.

Laus et honor sit Dei Filio,
Salus, virtus et benedictio,
Benedicta sit incarnatio;
Mors illius et resurrectio
In æternum.

Benedictus sit Pater luminu
Benedicta sit Virgo virginum,
Benedicat cor meum Dominum,
Sitiatque fontem dulcedinum,
Sempiternum. Amen.