Responsorien und antiphonen, S. 30 (Franz Liszt)

From ChoralWiki
Jump to: navigation, search

Music files

L E G E N D Disclaimer How to download
ICON SOURCE
Network.png Web Page
File details.gif File details
Question.gif Help
  • (Posted 2015-09-27)   CPDL #36941:  Network.png
Contributor: Paolo Pandolfo (submitted 2015-09-27).  Score information: 232.4 x 305.7 mm, 60 pages, 5.66 MB   Copyright: CPDL
Edition notes: Scanned score from IMSLP

General Information

Title: Responsorien und antiphonen. S. 30
Composer: Franz Liszt

Number of voices: 1v   Voicings: unison or SATB
Genre: SacredLiturgical music

Language: Latin
Instruments: Organ

First published: 1936 in Breitkopf & Härtel Franz Liszt: Musikalische Werke. Serie V, Band 7

Description: Harmonizations of the Gregorian chants for Matins of Christmas (8 responsories), Maundy Thursday, Good Friday and Holy Saturday (9 Tenebrae responsories and a Benedictus antiphons each), and Office of the Dead (9 Responsories).

External websites:

Original text and translations

Latin.png Latin text

I. In nativitate Domini
Respons. 1 (ad matutinam)
Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Respons. 2
Hodie illuxit nobis dies redemptionis novae,
reparationis antiquae, felicitatis aeternae.
Respons. 3
Dicite, quidnam vidistis et annuntiate Christi nativitatem.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Respons. 4
Ave Maria, Dominus tecum.
Respons. 5
Beata, quae credidit: (quoniam perfecta sunt) omnia,
(quae dictae sunt ei) a Domino.
Respons. 6
Benedicta tu in mulieribus
et benedictus fructus ventris tui.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Respons. 7
Dies sanctificatus illuxit nobis:
venite gentes, et adorate Dominum.
Respons. 8
Omnia per ipsum facta sunt,
et sine ipso factum est nihil.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.

Feria V in coena Domini
Respons. 1
In monte Oliveti oravit ad Patrem:
Pater, si fieri potest, transeat a me calixiste:
Si Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.
Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem.
Respons. 2
Tristis est anima mea usque ad mortem:
sustinete hic et vigilate mecum:
nunc videbitis turbam quae circumdabit me:
Vos fugam capitetis et ego vaam immolari pro vobis.
Vers a 3
Ecce appropinquat hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum.
Respons. 3
Ecce vidimus eum non habentem speciem, neque decorem:
aspectus ejus in eo non est, hic peccata nostra portavit,
et pro nobis dolet:
ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras:
Cujus livore sanati sumus.
Vers.
Vere languores nostros ipse tulit,
et dolores nostros ipse portavit.
Respons. 4
Amicus meus osculi me tradidit signo:
quem osculatus fuero, ipse est, tenete eum:
hoc malum fecit signum, qui per osculum adimplevit homicidium.
Infelix praetermisit pretium sanguinis,
et in fine laqueo se suspendit.
Vers.
Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille.
Respons. 5
Judas, mercator pessimus, osculo petiit Dominum:
ille ut agnus innocens non negavit Judae osculum:
Denariorum numero Christum Judaeis tradidit.
Vers.
Melius lierat, sinatus non fuisset.
Respons. 6
Unus ex discipulis meis tradet me hodie:
Vae illi per quem tradar ego:
Melius illierat, si natus non fuisset.
Vers.
Qui intingit mecum manum in paropside,
hic me traditurus est in manus peccatorum:
Respons. 7
Eram quasi agnus innocens:
ductus sum ad immolandum, et nesciebam:
consilium fecerunt inimici mei adversum me, dicentes:
Venite, mittamus lignum in panem ejus,
et eradamus eum de terra viventium.
Vers.
Omnes inimici mei adversum me cogitabant mala mihi:
verbum iniquum mandaverunt adversum me, dicentes:
Venite, mittamus lignum in panem ejus,
et eradamus eum de terra viventium.
Respons. 8
Una hora non potuistis vigilare mecum,
qui exhortabamini mori pro me?
Vel Judam non videtis, quomodo non dormit,
sed festinat tradere me Judaeis?
Vers.
Quid dormitis? surgite, et orate, ne intretis in tentationem.
Respons. 9
Seniores populi consilium fecerunt:
Ut Jesum dilo tenerent, et occiderent:
com gladiis et fustibus exierunt tamquam ad latronem.
Vers.
Collegerunt Pontifices et Pharisaei concilium.
Ad Benedictus Antiphona.
Traditor autem dedit eis signum, dicens:
Quem osculatus fuero, ipse est, tenete eum.

Feria VI in Parasceve
Respons. 1
Omnes amici mei dereliquerunt me,
et praevaluerunt insidiantes mihi:
tradidit me, quem diligebam:
Et terribilibus oculis plaga crudeli percutientes, acepotabant me.
Vers.
Inter iniquos projecerunt me, et non pepercerunt animae meae.
Respons. 2
Et omnis terra tremuit: latre de cruce clamabat, dicens:
Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum.
Vers.
Petrae scissae sunt, et monumenta aperta sunt,
et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt.
Respons. 3
Vinea mea electa, ego te plantavi:
Quomodo conversa es in amaritudinem, ut me crucifigeres,
et Barabbam dimitteres?
Vers.
Sepivi te, et lapides elegi ex te, et aedeficavi turrim.
Respons. 4
Tamquam ad latronem existis cum gladiis
et fustibus comprehendere me:
Quotidie apud vos eram in templo docens,
et non me tenuistis:
et ecce flagellatum ducitis ad crucifigendum.
Vers.
Cumque injecissent manus in Jesum,
et tenuissent eum, dixit ad eos: Quotidie apud vos eram.
Respons. 5
Tenebrae factae sunt, dum crucifixissent Jesum Judaei:
et circa horam nonam exclamavit Jesus voce magna:
Deus meus, ut quid me dereliquisti?
Et inclinato capite emisit spiritum.
Vers.
Exclamans Jesus voce magna, ait:
Pater, in manus tuas commendo spiritum meum.
Respons. 6
Animam meam dilectam tradidi in manus iniquorum,
et facta est mihi hereditas mea sicut leo in silva:
et dedit contra me voces adversarius, dicens:
Congregamini, et properate ad devorandum illum:
posuerunt me in deserto solitudinis,
et luxit super me omnis terra:
Quia non est inventus qui me agnosceret et faceret bene.
Vers.
Insurrexerunt in me viri absque misericordia,
et non pepercerunt animae meae.
Respons. 7
Tradiderunt me in manus impiorum,
et inter iniquos projecerunt me, et non pepercerunt animae meae:
congregati sunt adversum me fortes:
Et sicut gigantes steterunt contra me.
Vers.
Alieni insurrexerunt ad versum me,
et fortes quaesierunt animam meam.
Respons 8
Jesum tradidit impius summis principibus sacerdotum,
et senioribus populi:
Petrus autem sequebatur eum a longe, unt videret finem.
Vers.
Adduxerunt autem eum ad Caipham principem sacerdotum,
ubi Scribae et Pharisaei convenerant.
Respons. 9
Caligaverunt oculi mei a fletu meo:
quia elongatus est a me, qui consolabatur me.
Videte omnes populi,
Si est dolor similis sicut dolor meus.
Vers.
O vos omnes, qui transitis per viam, attendite et videte.
Ad Benedictus Antiphona
Posuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam:
Jesus Nazarenus, Rex Judaeorum.

Sab° Maj. Hebd. (Sabbato sancto)
Respons. 1
Sicut ovis ad occisionem ductus est,
et dum male tractaretur, non aperuit os suum traditus est ad mortem,
Ut vivificaret populum suum.
Vers.
Tradidit in mortem animam suam,
et inter scaleratos reputatus est.
Respons. 2
Jerusalem, surge, et exue vestibus jucunditatis:
induere cinere et cilicio,
Quia in te occisus est Salvator Israel.
Vers.
Deduc quasi torrentem lacrymas et non taceat pupilla oculi tui.
Respons. 3
Plange, quasi virgo plebs mea:
ululate, pastores incinere et cilicio:
Quia venit dies Domini magna, et amara valde.
Vers.
Accingite vos, sacerdotes, et plangite, ministri altaris,
aspergite vos cinere.
Respons. 4
Recessit pastor noster, fons aquae vitae,
ad cujus transitum sol obscuratus est.
Nam et ille captus est, qui captivum tenebat primum hominem:
hodie portas mortis, et seras pariter Salvator noster disrupit.
Vers.
Destruxit quidem claustra inferni, et subvertit potentias diaboli.
Respons. 5
O vos omnes, qui transitis per viam, attendite et videte
si est dolor similis sicut dolor meus.
Vers.
Attendite, universi populi, et videte dolorem meum.
Respons. 6
Ecce quomodo moritur justus, et nemo percipit corde:
et viri justi tolluntur, et nemo considerat:
a facie iniquitatis sublatus est justus:
Et erit in pace memoria ejus.
'Vers.
Tamquam agnus coram tondente se obmutuit,
et non aperuit ossuum: de angustia, et de judicio sublatus est.
Respons. 7
Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum,
Adversus dominum, et adversus Christum ejus.
Vers.
Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania?
Respons. 8
Aestimatus sum cum descendentibus in lacum:
Factus sum sicut homo sine ad justorio, inter mortuos liber.
Vers.
Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis.
'Respons. 9
Sepulto Domino, signatum est monumentum,
volventes lapidem ad ostium monumenti:
Ponentes milites, qui custodirent illum.
Vers.
Accedentes principes sacerdotum ad Pilatum, petierunt illum.
Ad Benedictus Antiphona
Mulieres sedentes ad monumentum lamentabantur, flentes Dominum.

In officio defunctorum
Respons. 1
Credo quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum:
Et in carne mea videbo Deum Salvatorem meum.
Vers.
Quem visurus sum ego ipse et non alius, et oculi mei conspecturi sunt.
Respons. 2
Qui Lazarum resuscitasti a monumento foetidum:
Tu eis, Somine, dona requiem, et locum indulgentiae.
Vers.
Qui venturus est judicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem.
Respons. 3
Domine, quando veneris judicare terram, ubi me abscondam a vultu irae tuae?
Quia peccavi nimis in vita mea.
Vers.
Commissa mea pavesco, et ante te erubesco:
Dum veneris judicare, noli me condemnare.
Quia peccavi nimis in vita mea.
Requiem aeternam dona eis, Domine:
et lux perpetua luceat eis.
Quia peccavi nimis in vita mea.
Respons 4
Memento mei, Deus, quia ventus est vita mea.
Nec adspiciat me visus hominis.
Vers.
De profundis clamavi ad te, Domine, Domine, exaudi vocem meam.
Respons. 5
Hei mihi, Domine, quia peccavi nimis in vita mea!
Quid faciam miser? Ubi fugiam, nisi ad te, Deus meus?
Miserere mei, dum veneris in novissimo die.
Vers.
Anima mea turbata est valde, sed tu, Domine, succurre ei.
Respons. 6
Ne recorderis peccata mea, Domine,
Dum veneris judicare saeculum per ignem.
Vers.
Dirige, Domine Deus meus, in conspectu tuo viam meam.
Requiem aeternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis.
Respons. 7
Peccantem me quotidie, et non me poenitentem, timor mortis conturbat me:
Quia in inferno nulla est redemptio, miserere mei, Deus, et salva me.
Vers.
Deus, in nomine tuo, salvum me fac, et in virtute tua libera me.
Respons. 8
Domine, secundum actum meum noli me judicare;
nihil dignum in conspectu tuo egi: ideo deprecor majestatem tuam,
Ut tu, Deus, deleas iniquitatem meam.
Vers.
Amplius lava me, Domine, ab injustia mea, et a delicto meo munda me.
Respons 9
Libera me, Domine, de viis inferni, qui portas aereas confregisti:
et visitasti infernum, ut viderent te:
Qui erant in poenis tenebrarum.
Vers.
Clamantes et dicentes: Advenisti, Redemptor noster.
Vers.
Requiem aeternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis.
Respons. 9 (bis)
Libera me, Domine, de morte aeterna in die illa tremenda:
Quando coeli movendi sunt et terra:
Dum veneris judicare saeculum per ignem.
Vers.
Tremens factus sum ego, et timeo, dum discussio venerit, atque ventura ira.
Vers.
Requiem aeternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis.