Optime pastor (Heinrich Isaac)

From ChoralWiki
Jump to: navigation, search

Music files

L E G E N D Disclaimer How to download
ICON SOURCE
Icon_pdf.gif Pdf
Icon_snd.gif Midi
Icon_zip.gif Zip file
File details.gif File details
Question.gif Help
  • (Posted 2016-01-24)   CPDL #38308:      (Capella)
Editor: Ulrich Alpers (submitted 2016-01-24).   Score information: A4, 20 pages, 120 kB   Copyright: CC BY SA
Edition notes:

General Information

Title: Optime pastor
Composer: Heinrich Isaac
Lyricist:

Number of voices: 6vv   Voicing: STTTBB
Genre: SecularMotet

Language: Latin
Instruments: A cappella

First published: 1513

Description:

External websites:

Original text and translations

Latin.png Latin text

Optime divino date munere pastor ovili,
Tandem qui laceri medicus gregis ulcera sanes,
Sis foelix pecori et nobis tuque ipse beatus.
Sit totum pacare gregem tibi cura perennis;
Reddatur pax alma tuis pax aurea saeptis,
Et tua, qua polles, tam blando fistula cantu
Foedere cornipetas concordi vinciat agnos.
Reginam volucrum regi tibi iunge ferarum,
Reddatur vobis ut abactis vestra Chimaeris.
Postmodum concordes generosi pectoris iras
In Turcas animate, lupos et monstra Canopi.
Nulla gregi quadrupes, volucris ve inimica resistet,
Dum videant aquilamque ducem verumque leonem,
Haec pia Caesarei cantores vota frequentant.

Vobis religio parque est reverentia recti.
Vis animi et pietas clementiaque insita vobis.
Par mundi imperium et gladius debetur utrique.
Vera ergo auspiciis vigeat sapientia vestris
Floreat et sanctis cum moribus inclita virtus;
Sit suus ingenuis honor artibus et sua merces.
Tum Medico exsultent colles et pascua plaudant
Pontifici et tanto laetatur Caesare mundus.
Haec pia Caesarei cantores vota frequentant.
Amen.

Tenor I:
Da pacem Domine in diebus nostris:
quia non est alius qui pugnet pro nobis,
nisi tu Deus noster.

Tenor II:
Sacerdos et pontifex et virtutum artifex,
bonus pastor in populo.
Sic placuisti Domino.