Lugubre quam vocat (Gregor Aichinger)

From ChoralWiki
Jump to: navigation, search

Music files

L E G E N D Disclaimer How to download
ICON SOURCE
Icon_pdf.gif Pdf
MusicXML.png MusicXML
Sibelius.png Sibelius
File details.gif File details
Question.gif Help
  • NewScore.gif  (Posted 2019-06-02)   CPDL #54452:       
Editor: Marcos Mato (submitted 2019-06-02).   Score information: A4, 248 kB   Copyright: Public Domain
Edition notes:

General Information

Title: Lugubre quam vocat
Composer: Gregor Aichinger

Number of voices: 5vv   Voicing: SSATB
Genre: SecularMadrigal

Language: Italian
Instruments: A cappella

First published: 1604 in Lacrumae D. Virginis et Ioannis in Christum à cruce depositum, no. 1

Description:

External websites:

Original text and translations

Italian.png Italian text


Prima parte
Lugubre quam vocat ministerium, Cohors
amica, & ultima mortui pietas ducis,
Tuqué ante reliquos, ille cui me credidit
moriens; date huc chari relliquias corporis,
liceat genitrici lacera diris modis
lavare membra lacrumis, atque osculis
fovere, quando Hebraeus aliud mi furor
de filio reliqui facit nil. E cruce
demittite in gremium hoc, puer quo vagiit,
diversus heu quantum? Ultimum officium ferat.

Seconda parte
Mater (ita enim pietas iubet fari atque amor)
non gemitibus, non fletibus iam suadeam
parcere, dolori fraena laxa liberè,
effunde quicquid in te lacrumarum latet,
vetet quis? Ille sanguinem fudit prior.
Eia aspice, Ah spectaculum illaetabile!
Et sanguine & cute viduum corpus, patent
vacua ossa, flagris nuda defluxit caro.
Complectere artus, pectore incumbens fove
Fossum latus fossos pedes ferro, & manus.

Terza parte
O dulce pignus, dulce dudum, flebile
nunc, dulceque simul, Pristinus quo abiit decor?
Hiné aemuli syderibus oculi, quos amet
Amicus, hostis horreat? Haec stellis coma
impexa toties? Hoc caput, flexo genu
quod aetheris, cives adorant? Hae manus
finxere mundum, hominumque male gratum genus?
Ah triste vulnus pectoris, summi patris
sapientia, hoc sinu latet? Quid vos pedes,
sueti maris fluctus premere, terras, polos?

Quarta parte
Magna queretis, sed maius est, quod non fera
innata rabies belluis, non barbarum
odium exterarum gentium, tantum scelus
concepit. Isla sed ipsa prae reliquis Deo
dilecta Iudaea illa (proh dolor dolor)
non nesciens, sciens volens talem dedit;
triste benefactis scilicet tot praemium,
nihil nocentem perderent ut noxii.
Aetere Rex, haec aspicis, nec fulmine
correpta gens mortalium paenas luit?

Quinta & ultima pars
Patiens Ioannes est Deus, non immemor.
Tempus erit olim, cum graviter haec puniet.
At interim, tantis malis solatium,
o nate, quod quaeram, aut ubi quaeram? sines
tabescere aeternis parentem lachrumis?
Nunquam sines. Redivivus iterum tertia
videberis victor die. Quot gaudia,
quot posteros hinc bona manent? sola haec domat
spes lacrumas, haec artubus sola alligat,
doloribus tantis futuram animam imparem.