Lamentationes Jeremiae prophetae - Liber 4 (Giovanni Pierluigi da Palestrina)

From ChoralWiki
Jump to navigation Jump to search

Music files

L E G E N D Disclaimer How to download
ICON SOURCE
Icon_pdf.gif Pdf
File details.gif File details
Question.gif Help
Editor: Richard Mix (submitted 2020-07-30).   Score information: Letter, 32 pages, 225 kB   Copyright: CPDL
Edition notes: Friday lessons: ATTBrBrB
Editor: Richard Mix (submitted 2020-07-27).   Score information: Letter, 30 pages, 286 kB   Copyright: CPDL
Edition notes: Thursday lessons: ATTTB or TTTBB

General Information

Title: Lamentationes Jeremiae prophetae - Liber 4
Composer: Giovanni Pierluigi da Palestrina
Lyricist:

Number of voices: 5, 6vv   Voicings: ATTTTB or SAATTB
Genre: SacredLamentation

Language: Latin
Instruments: A cappella

First published: 1888 Opera omnia xxv

Description: 'Book 4' was added by Haberl to the unpublished Palatine choirbook (Vat. Ottoboni 3387). Saturday lessons are for 6vv.

External websites:

Original text and translations

Original text and translations may be found at Lamentations of Jeremiah. Palestrina's texts are shorter than those given in Liber usualis.

Feria V.

Latin.png Latin text

I. [ch 1:1-5]
Incipit Lamentatio Jeremiae Prophetae.
Aleph. Quomodo sedet sola civitas plena populo:
facta est quasi vidua domina Gentium:
princeps provinciarum facta est sub tributo.
Beth. Plorans ploravit in nocte,
et lacrimae ejus in maxillis ejus:
non est qui consoletur eam ex omnibus caris ejus:
omnes amici ejus spreverunt eam,
et facti sunt ei inimici.
Ghimel. Migravit Judas propter afflictionem, [omitted in Palestrina iv]
et multitudinem servitutis:
habitavit inter Gentes, nec invenit requiem:
omnes persecutores ejus
apprehenderunt eam inter angustias.
Daleth. Viae Sion lugent
eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem:
omnes portae ejus destructae:
sacerdotes ejus gementes:
virgines ejus squalidae,
et ipsa oppressa amaritudine.
He. Facti sunt hostes ejus in capite,
inimici ejus locupletati sunt:
quia Dominus locutus est super eam
propter multitudinem iniquitatetum ejus:
parvuli ejus ducti sunt in captivitatem,
ante faciem tribulantis.
Jerusalem, Jerusalem, convetere ad Dominum Deum tuum.

II. [ch1:6-9]
Vau. Et egressus est a filia Sion
omnis decor ejus:
facti sunt principes ejus velut arietes
non invenientes pascua:
et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis.
Zain. Recordata est Jerusalem
dierum afflictionis suae et praevaricationis,
omnium desiderabilium suorum,
que habuerat a diebus antiquis,
cum caderat populus ejus in manu hostili,
et non esset auxiliator:
viderunt eam hostes,
et deriserunt sabbata ejus.
Heth. Peccatum peccavit Jerusalem,
propterea instabilis facta est:
omnes qui glorificabant eam, spreverunt illam,
quia viderunt ignominiam ejus:
ipsa autem gemens conversa est retrorsum.
Teth. Sordes ejus in pedibus ejus,
nec recordata est finis sui:
deposita est vehementer,
non habens consolatorem:
vide Domine, afflictionem meam,
quoniam erectus est inimicus.
Jerusalem, Jerusalem, convertere ad Dominum Deum tuum.

III. [ch. 10-14]
Jod. Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus:
quia vidit Gentes ingressas sanctuarium suum,
de quibus praeceperas ne intrarent in ecclesiam tuam, in ecclesiam tuam.
Caph. Omnis populus ejus gemens, et quaerens panem, et quaerens panem:
dederunt pretiosa quaeque pro cibo ad refocillandam animam.
Vide Domine et considera, quoniam facta sum vilis.
Lamed. quoniam vindemiavit me ut locutus est Dominus in die irae furoris sui.
Jerusalem, Jerusalem, convertere ad Dominum Deum tuum.